monumenta.ch > Plinius > sectio 161

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 23, 162
{LXXXI} additur in medicamenta, quae lipara vocant, eadem de causa, qua oleum ex iis, efficacissimum ad ea, quae in umore sunt, tamquam in ore et vulva. folia ipsa fungis adversantur trita ex vino, cum cera vero articulariis morbis et collectionibus. eadem in vino decocta dysintericis et hydropicis potui dantur. siccantur in farinam, quae inspergitur ulceribus aut haemorrhagiae.